Factum est autem, cum essent ibi, peperit Virgo filium suum primogenitum, non post quem alius, sed ante quem nullus, et pannis involutus, reclinavit eum in praesepio, quia non erat ibi eis locus in diversorio. Dicitur quod fenum in quo jacuit Jesus, delatum est Romam ab Helena, et est in ecclesia Sanctae Mariae Majoris. Intra basilicam, non longe a praesepio quiescit Hieronymus. Paula quoque et Eustochium in Bethlehem quieseunt. Difficile fuerat pauperibus, prae frequentia multorum, qui ob idipsum convenerant, vacuas invenire domos, et in communi transitu, qui erat inter duas domus, operimentum habens, quod diversorium dicitur, se receperunt, sub quo cives ad colloquendum, vel ad convisendum in diebus otii, vel pro aeris intemperie divertebant. Forte ibi Joseph praesepium fecerat bovi et asino, quos secum adduxerat, in quo repositus est Jesus. Ad quod quidam referunt illud Isaiae: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui. Et illud Habacuc: In medio duorum animalium cognosceris. Etiam in picturis ecclesiarum, quae sunt quasi libri laicorum hoc repraesentatur nobis. Natus est autem Salvator anno regni Augusti Caesaris quadragesimo secundo. Annos enim duodecim qui a morte Julii duxerant, usque ad Actium bellum, regno Augusti connumeramus. Anno vero regni Herodis trigesimo universo orbe pacato, Olympiadis centesimae nonagesimae tertiae anno tertio. Anno ab Urbe condita septingentesimo quinquagesimo secundo, natus est Dominus. Natus est autem nocte Dominicae diei, quia si tabulam computi retro percurras, invenies hujus anni concurrentem quintum, regularem Januarii tertium. Quibus junctis et sublatis septem, remanet unum. Itaque Kalend. Januarii in Dominica invenies quae concurrunt. Nam ea die qua dixit: Fiat lux, facta est lux, visitavit nos Oriens ex alto. Inchoata vero secundum quosdam septima aetas a Nativitate Christi, secundum Apostolum, qui ait: Cum venerit plenitudo temporis, etc. Secundum alios a die qua baptizatus, propter vim regenerativam datam aquis. Secundum alios a passione, quia tunc aperta est porta, et inchoata est quodammodo septima quiescentium. Fluxerant quidem ab Adam anni quinque milleni centum nonaginta sex, aliis nonaginta novem, ab Abraham duo millia duodecim, secundum LXX; secundum Hebraeos vero longe pauciores.